Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.1 Cic. Fam. 5.20.3 (English) >>Cic. Fam. 5.20.5

5.20.2 quod igitur fecissem ad urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia, neque ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me paenitebit. totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi. tu ei M. Mindium, fratrem tuum, adiunxisti. rationes confectae me absente sunt tecum; ad quas ego nihil adhibui praeter lectionem. ita accepi librum a meo servo scriba, ut eundem acceperim a fratre tuo. si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui, si fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, non habui cui potius id negoti darem, quam cui dedi. illud quidem certe factum est, quod lex iubebat, ut apud duas civitates, Laudicensem et Apamensem, quae nobis maxime videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas conlatas deponeremus. itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes deferre properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes pro relatis haberem, quam ob rem . . .

5.20.3 de Volusio quod scribis, non est id rationum; docuerunt enim me periti homines, in his cum omnium peritissimus tum mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non potuisse, praedes Valerianos teneri. neque id erat HS x_x_x_, ut scribis, sed HS x_i_x_; erat enim curata nobis pecunia Valeri mancipis nomine; ex qua reliquum quod erat in rationibus rettuli.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.20.1 Cic. Fam. 5.20.3 (English) >>Cic. Fam. 5.20.5

Powered by PhiloLogic